Latin Vulgate Bible

< prev 2nd Book of Paralipomenon (2 Chronicles) next >
< prev Chapter 30 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

Ezechias inviteth all Israel to celebrate the pasch; the solemnity is kept fourteen days.

 1 Misit quoque Ezechias ad omnem Israel et Judam : scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Jerusalem, et facerent Phase Domino Deo Israel.  2 Inito ergo consilio regis et principum, et universi coetus Jerusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo.  3 Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes, qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus nondum congregatus fuerat in Jerusalem.  4 Placuitque sermo regi, et omni multitudini.  5 Et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israel, de Bersabee usque Dan, ut venirent, et facerent Phase Domino Deo Israel in Jerusalem : multi enim non fecerant sicut lege praescriptum est.

 6 Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum ejus, in universum Israel et Judam, juxta id, quod rex jusserat, praedicantes : Filii Israel, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Israel : et revertetur ad reliquias, quae effugerunt manum regis Assyriorum.  7 Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum, qui tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis.  8 Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri : tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus, quod sanctificavit in aeternum : servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus.  9 Si enim vos reversi fueritis ad Dominum : fratres vestri, et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc : pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum.  10 Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos.

 11 Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon acquiescentes consilio, venerunt Jerusalem.  12 In Juda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum, ut facerent juxta praeceptum regis et principum verbum Domini.  13 Congregatique sunt in Jerusalem populi multi ut facerent solemnitatem azymorum, in mense secundo :  14 et surgentes destruxerunt altaria quae erant in Jerusalem, atque universa, in quibus idolis adolebatur incensum, subvertentes, projecerunt in torrentem Cedron.  15 Immolaverunt autem Phase quartadecima die mensis secundi. Sacerdotes quoque atque Levitae tandem sanctificati, obtulerunt holocausta in domo Domini :

 16 steteruntque in ordine suo juxta dispositionem, et legem Moysi hominis Dei : sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum,  17 eo quod multa turba sanctificata non esset : et idcirco immolarent Levitae Phase his, qui non occurrerant sanctificari Domino.  18 Magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse, et Issachar, et Zabulon, quae sanctificata non fuerat, comedit Phase, non juxta quod scriptum est : et oravit pro eis Ezechias, dicens : Dominus bonus propitiabitur  19 cunctis, qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum : et non imputabit eis quod minus sanctificati sunt.  20 Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo.

 21 Feceruntque filii Israel, qui inventi sunt in Jerusalem, solemnitatem azymorum septem diebus in laetitia magna, laudantes Dominum per singulos dies : Levitae quoque, et sacerdotes per organa, quae suo officio congruebant.  22 Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum, qui habebant intelligentiam bonam super Domino : et comederunt septem diebus solemnitatis, immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum.  23 Placuitque universae multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem : quod et fecerunt cum ingenti gaudio.  24 Ezechias enim rex Juda praebuerat multitudini mille tauros, et septem millia ovium : principes vero dederant populo tauros mille, et oves decem millia : sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo.  25 Et hilaritate perfusa omnis turba Juda, tam sacerdotum et Levitarum, quam universae frequentiae, quae venerat ex Israel : proselytorum quoque de terra Israel, et habitantium in Juda.

 26 Factaque est grandis celebritas in Jerusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israel in ea urbe non fuerat.  27 Surrexerunt autem sacerdotes atque Levitae benedicentes populo : et exaudita est vox eorum : pervenitque oratio in habitaculum sanctum caeli.

< prev 2nd Book of Paralipomenon (2 Chronicles) next >
< prev Chapter 30 next >

 
TOP OF PAGE