Latin Vulgate Bible

< prev 2nd Book of Paralipomenon (2 Chronicles) next >
< prev Chapter 3 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

The plan and ornaments of the temple: the cherubims, the veil, and the pillars.

 1 Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco, quem paraverat David in area Ornan Jebusaei.  2 Coepit autem aedificare mense secundo, anno quarto regni sui.  3 Et haec sunt fundamenta, quae jecit Salomon, ut aedificaret domum Dei : longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta, latitudinis cubitos viginti.  4 Porticum vero ante frontem, quae tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti : porro altitudo centum viginti cubitorum erat : et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo.  5 Domum quoque majorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum : sculpsitque in ea palmas, et quasi catenulas se invicem complectentes.

 6 Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo.  7 Porro aurum erat probatissimum, de cujus laminis texit domum, et trabes ejus, et postes, et parietes, et ostia : et caelavit cherubim in parietibus.  8 Fecit quoque domum Sancti sanctorum : longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti : et latitudinem similiter viginti cubitorum : et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis.  9 Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent : coenacula quoque texit auro.  10 Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario : et texit eos auro.

 11 Alae cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus : et altera quinque cubitos habens, alam tangeret alterius cherub.  12 Similiter cherub alterius ala, quinque habebat cubitos, et tangebat parietem : et ala ejus altera quinque cubitorum, alam cherub alterius contingebat.  13 Igitur alae utriusque cherubim expansae erant et extendebantur per cubitos viginti : ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant versae ad exteriorem domum.  14 Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso : et intexuit ei cherubim.  15 Ante fores etiam templi duas columnas, quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis : porro capita earum, quinque cubitorum.

 16 Necnon et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum : malogranata etiam centum, quae catenulis interposuit.  17 Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris : eam, quae a dextris erat, vocavit Jachin : et quae ad laevam, Booz.

< prev 2nd Book of Paralipomenon (2 Chronicles) next >
< prev Chapter 3 next >

 
TOP OF PAGE