Latin Vulgate Bible

< prev Gospel According to St Mark next >
< prev Chapter 2 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16        

Christ heals the sick of the palsy. He calls Matthew and excuses his disciples.

 1 Et iterum intravit Capharnaum post dies,  2 et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum.  3 Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur.  4 Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum ubi erat : et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat.  5 Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico : Fili, dimittuntur tibi peccata tua.

 6 Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis :  7 Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?  8 Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris?  9 Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata tua : an dicere : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula?  10 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata ( ait paralytico),

 11 tibi dico : Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.  12 Et statim surrexit ille : et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes : Quia numquam sic vidimus.  13 Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.  14 Et cum praeteriret, vidit Levi Alphaei sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me. Et surgens secutus est eum.  15 Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus : erant enim multi, qui et sequebantur eum.

 16 Et scribae et pharisaei videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester?  17 Hoc audito Jesus ait illis : Non necesse habent sani medico, sed qui male habent : non enim veni vocare justos, sed peccatores.  18 Et erant discipuli Joannis et pharisaei jejunantes : et veniunt, et dicunt illi : Quare discipuli Joannis et pharisaeorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant?  19 Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.  20 Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt in illis diebus.

 21 Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri : alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit.  22 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt : sed vinum novum in utres novos mitti debet.  23 Et factum est iterum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus coeperunt progredi, et vellere spicas.  24 Pharisaei autem dicebant ei : Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet?  25 Et ait illis : Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant?

 26 quomodo introibit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant?  27 Et dicebat eis : Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.  28 Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.

< prev Gospel According to St Mark next >
< prev Chapter 2 next >

 
TOP OF PAGE