Latin Vulgate Bible

< prev Canticle of Canticles (Song of Solomon) next >
< prev Chapter 7 next >
1 2 3 4 5 6 7 8                        

A further description of the graces of the church the spouse of Christ.

 1 SPONSA. Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum? CHORUS. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Juncturae femorum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis.  2 Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.  3 Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreae.  4 Collum tuum sicut turris eburnea; oculi tui sicut piscinae in Hesebon quae sunt in porta filiae multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum.  5 Caput tuum ut Carmelus; et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus.

 6 SPONSUS. Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis!  7 Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris.  8 Dixi : Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus; et erunt ubera tua sicut botri vineae, et odor oris tui sicut malorum.  9 Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.  10 SPONSA. Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.

 11 Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.  12 Mane surgamus ad vineas : videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi ubera mea.  13 Mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma : nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.

< prev Canticle of Canticles (Song of Solomon) next >
< prev Chapter 7 next >

 
TOP OF PAGE