Latin Vulgate Bible

< prev Canticle of Canticles (Song of Solomon) next >
< prev Chapter 6 next >
1 2 3 4 5 6 7 8                        

The spouse of Christ is but one: she is fair and terrible.

 1 SPONSA. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.  2 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.  3 SPONSUS. Pulchra es, amica mea; suavis, et decora sicut Jerusalem; terribilis ut castrorum acies ordinata.  4 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad.  5 Dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro : omnes gemellis foetibus, et sterilis non est in eis.

 6 Sicut cortex mali punici, sic genae tuae, absque occultis tuis.  7 Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentularum non est numerus.  8 Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suae, electa genetrici suae. Viderunt eam filiae, et beatissimam praedicaverunt; reginae et concubinae, et laudaverunt eam.  9 Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?  10 SPONSA. Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.

 11 Nescivi : anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.  12 CHORUS. Revertere, revertere, Sulamitis! revertere, revertere ut intueamur te.

< prev Canticle of Canticles (Song of Solomon) next >
< prev Chapter 6 next >

 
TOP OF PAGE