Job submits himself. God pronounces in his favour. Job offers sacrifice for his friends. He is blessed with riches and children, and dies happily,
1 Respondens autem Job Domino, dixit :
2 Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
3 Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam.
4 Audi, et ego loquar : interrogabo te, et responde mihi.
5 Auditu auris audivi te : nunc autem oculus meus videt te.
6 Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere.
7 Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem : Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.
8 Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis : Job autem servus meum orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia : neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job.
9 Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Job.
10 Dominus quoque conversus est ad poenitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis : et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Job, duplicia.
11 Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universae sorores suae, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus : et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum, et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.
12 Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus : et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinae.
13 Et fuerunt ei septem filii, et tres filiae.
14 Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundae Cassiam, et nomen tertiae Cornustibii.
15 Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Job in universa terra : deditque eis pater suus haereditatem inter fratres earum.
16 Vixit autem Job post haec centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem : et mortuus est senex et plenus dierum.
|