Baldad, under pretence of defending the justice of God, accuses Job, and exhorts him to return to God.
1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit :
2 Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui?
3 Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est?
4 Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae :
5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus :
6 si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiae tuae;
7 in tantum, ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
8 Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam :
9 ( hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.)
10 Et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.
11 Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua?
12 Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit.
13 Sic viae omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribit.
14 Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus.
15 Innitetur super domum suam, et non stabit; fulciet eam, et non consurget.
16 Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur.
17 Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur.
18 Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet : Non novi te.
19 Haec est enim laetitia viae ejus, ut rursum de terra alii germinentur,
20 Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis,
21 donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo.
22 Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.
|