Latin Vulgate Bible

< prev 1st Book of Paralipomenon (1 Chronicles) next >
< prev Chapter 22 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29

David having prepared all necessaries, chargeth Solomon to build the temple and the princes to assist him.

 1 Dixitque David : Haec est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israeli.  2 Et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei.  3 Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas praeparavit David : et aeris pondus innumerabile.  4 Ligna quoque cedrina non poterant aestimari, quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David.  5 Et dixit David : Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus : domus autem, quam aedificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur : praeparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes praeparavit impensas.

 6 Vocavitque Salomonem filium suum, et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israel.  7 Dixitque David ad Salomonem : Fili mi, voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei,  8 sed factus est sermo Domini ad me, dicens : Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti : non poteris aedificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me :  9 filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus : faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum : et ob hanc causam Pacificus vocabitur : et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus ejus.  10 Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem : firmaboque solium regni ejus super Israel in aeternum.

 11 Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et aedifica domum Domino Deo tuo, sicut locutus est de te.  12 Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israel, et custodire legem Domini Dei tui.  13 Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata, et judicia, quae praecepit Dominus Moysi ut doceret Israel : confortare, et virilter age; ne timeas, neque paveas.  14 Ecce ego in paupertate mea praeparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum : aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine : ligna et lapides praeparavi ad universa impendia.  15 Habes quoque plurimos artifices, latomos, et caementarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos,

 16 in auro et argento et aere et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur, et fac, et erit Dominus tecum.  17 Praecepit quoque David cunctis principibus Israel, ut adjuvarent Salomonem filium suum :  18 Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subjecta sit terra coram Domino, et coram populo ejus.  19 Praebete igitur corda vestra et animas vestras, ut quaeratis Dominum Deum vestrum : et consurgite, et aedificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca foederis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum quae aedificatur nomini Domini.

< prev 1st Book of Paralipomenon (1 Chronicles) next >
< prev Chapter 22 next >

 
TOP OF PAGE