Latin Vulgate Bible

< prev 1st Book of Paralipomenon (1 Chronicles) next >
< prev Chapter 16 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29

The ark is placed in the tabernacle. Sacrifice is offered. David blesseth the people, disposeth the offices of Levites, and maketh a psalm of praise to God.

 1 Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David : et obtulerunt holocausta, et pacifica coram Deo.  2 Cumque complesset David offerens holocausta, et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.  3 Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assae carnis bubalae, et frixam oleo similam.  4 Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent, atque laudarent Dominum Deum Israel :  5 Asaph principem, et secundum ejus Zachariam : porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom : Jehiel super organa psalterii, et lyras : Asaph autem ut cymbalis personaret :

 6 Banaiam vero, et Jaziel sacerdotes, canere tuba jugiter coram arca foederis Domini.  7 In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph, et fratres ejus :  8 Confitemini Domino, et invocate nomen ejus : notas facite in populis adinventiones ejus.  9 Cantate ei, et psallite ei : et narrate omnia mirabilia ejus.  10 Laudate nomen sanctum ejus : laetetur cor quaerentium Dominum.

 11 Quaerite Dominum, et virtutem ejus : quaerite faciem ejus semper.  12 Recordamini mirabilium ejus quae fecit : signorum illius, et judiciorum oris ejus,  13 semen Israel servi ejus; filii Jacob electi ejus.  14 Ipse Dominus Deus noster : in universa terra judicia ejus.  15 Recordamini in sempiternum pacti ejus : sermonis, quem praecepit in mille generationes,

 16 quem pepigit cum Abraham : et juramenti illius cum Isaac.  17 Et constituit illud Jacob in praeceptum : et Israel in pactum sempiternum,  18 dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae,  19 cum essent pauci numero, parvi et coloni ejus.  20 Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.

 21 Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.  22 Nolite tangere christos meos : et in prophetis meis nolite malignari.  23 Cantate Domino omnis terra, annuntiate ex die in diem salutare ejus,  24 narrate in gentibus gloriam ejus : in cunctis populis mirabilia ejus.  25 Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis : et horribilis super omnes deos.

 26 Omnes enim dii populorum, idola : Dominus autem caelos fecit.  27 Confessio et magnificentia coram eo : fortitudo et gaudium in loco ejus.  28 Afferte Domino, familiae populorum : afferte Domino gloriam et imperium.  29 Date Domino gloriam; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus : et adorate Dominum in decore sancto.  30 Commoveatur a facie ejus omnis terra : ipse enim fundavit orbem immobilem.

 31 Laetentur caeli, et exultet terra; et dicant in nationibus : Dominus regnavit.  32 Tonet mare, et plenitudo ejus : exultent agri, et omnia quae in eis sunt.  33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino : quia venit judicare terram.  34 Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in aeternum misericordia ejus.  35 Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster : et congrega nos, et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.

 36 Benedictus Dominus Deus Israel, ab aeterno usque in aeternum. Et dicat omnis populo : Amen, et hymnum Domino.  37 Reliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph, et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcae jugiter per singulos dies, et vices suas.  38 Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo : et Obededom filium Idithun, et Hosa constituit janitores.  39 Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon,  40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israeli.

 41 Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in aeternum misericordia ejus.  42 Heman quoque, et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala, et omnia musicorum organa et canendum Deo : filios autem Idithun fecit esse portarios.  43 Reversusque est omnis populus in domum suam : et David, ut benediceret etiam domui suae.

< prev 1st Book of Paralipomenon (1 Chronicles) next >
< prev Chapter 16 next >

 
TOP OF PAGE