Latin Vulgate Bible

< prev 1st Book of Paralipomenon (1 Chronicles) next >
< prev Chapter 10 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29

Saul is slain for his sins: he is buried by the men of Jabes.

 1 Philisthiim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri Israel Palaesthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe.  2 Cumque appropinquassent Philisthaei, persequentes Saul, et filios ejus, percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul.  3 Et aggravatum est praelium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt jaculis.  4 Et dixit Saul ad armigerum suum : Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus : arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum.  5 Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est.

 6 Interiit ergo Saul, et tres filii ejus, et omnis domus illius pariter concidit.  7 Quod cum vidissent viri Israel, qui habitabant in campestribus, fugerunt : et Saul ac filiis ejus mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt : veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis.  8 Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia caesorum, invenerunt Saul, et filios ejus jacentes in monte Gelboe.  9 Cumque spoliassent eum, et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur, et ostenderetur idolorum templis, et populis :  10 arma autem ejus consecraverunt in fano dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon.

 11 Hoc cum audissent viri Jabes Galaad, omnia scilicet quae Philisthiim fecerant super Saul,  12 consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus : attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quae erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus.  13 Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat, et non custodierit illud : sed insuper etiam pythonissam consuluerit,  14 nec speraverit in Domino : propter quod interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai.

< prev 1st Book of Paralipomenon (1 Chronicles) next >
< prev Chapter 10 next >

 
TOP OF PAGE