Latin Vulgate Bible

< prev 1st Book of Kings (1 Samuel) next >
< prev Chapter 27 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

David goeth again to Achis king of Geth, and obtaineth of him the city of Siceleg.

 1 Et ait David in corde suo : Aliquando incidam una die in manus Saul : nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me quaerere in cunctis finibus Israel? Fugiam ergo manus ejus.  2 Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth.  3 Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus : vir et domus ejus : et David, et duae uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli.  4 Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quaerere eum.  5 Dixit autem David ad Achis : Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi : cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum?

 6 Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg : propter quam causam facta est Siceleg regum Juda, usque in diem hanc.  7 Fuit autem numerus dierum, quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quatuor mensium.  8 Et ascendit David et viri ejus, et agebant praedas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis : hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Aegypti.  9 Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem : tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis.  10 Dicebat autem ei Achis : In quem irruisti hodie? Respondebat David : Contra meridiem Judae, et contra meridiem Jerameel, et contra meridiem Ceni.

 11 Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens : Ne forte loquantur adversum nos : Haec fecit David : et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum.  12 Credidit ergo Achis David, dicens : Multa mala operatus est contra populum suum Israel : erit igitur mihi servus sempiternus.

< prev 1st Book of Kings (1 Samuel) next >
< prev Chapter 27 next >

 
TOP OF PAGE