David receiveth holy bread of Achimelech, the priest: and feigneth himself mad before Achis, king of Geth.
1 Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem : et obstupuit Achimelech, eo quod venisset David. Et dixit ei : Quare tu solus, et nullus est tecum?
2 Et ait David ad Achimelech sacerdotem : Rex praecepit mihi sermonem, et dixit : Nemo sciat rem, propter quam missus es a me, et cujusmodi praecepta tibi dederim : nam et pueris condixi in illum et illum locum.
3 Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi aut quidquid inveneris.
4 Et respondens sacerdos ad David, ait illi : Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum : si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus?
5 Et respondit David sacerdoti, et dixit ei : Equidem, si de mulieribus agitur : continuimus nos ab heri et nudiustertius, quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via haec polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis.
6 Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem : neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi.
7 Erat autem ibi vir quidam de servis Saul, in die illa, intus in tabernaculo Domini : et nomen ejus Doeg Idumaeus, potentissimus pastorum Saul.
8 Dixit autem David ad Achimelech : Si habes hic ad manum hastam, aut gladium? quia gladium meum, et arma mea non tuli mecum : sermo enim regis urgebat.
9 Et dixit sacerdos : Ecce hic gladius Goliath Philisthaei, quem percussisti in Valle terebinthi, est involutus pallio post ephod : si istum vis tollere, tolle : neque enim hic est alius absque eo. Et ait David : Non est huic alter similis, da mihi eum.
10 Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul : et venit ad Achis regem Geth :
11 dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David : Numquid non iste est David rex terrae? nonne huic cantabant per choros, dicentes : Percussit Saul mille, et David decem millia?
12 Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit valde a facie Achis regis Geth.
13 Et immutavit os suum coram eis, et collabebatur inter manus eorum : et impingebat in ostia portae, defluebantque salivae ejus in barbam.
14 Et ait Achis ad servos suos : Vidistis hominem insanum : quare adduxistis eum ad me?
15 An desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret me praesente? hiccine ingredietur domum meam?
|