Latin Vulgate Bible

< prev 1st Book of Kings (1 Samuel) next >
< prev Chapter 4 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

The Israelites being overcome by the Philistines, send for the ark of God: but they are beaten again, the sons of Heli are killed, and the ark taken: upon the hearing of the news Heli falleth backward and dieth.

 1 Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthiim in pugnam : et egressus est Israel obviam Philisthiim in praelium, et castrametatus est juxta lapidem Adjutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec,  2 et instruxerunt aciem contra Israel. Inito autem certamine, terga vertit Israel Philisthaeis : et caesa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum.  3 Et reversus est populus ad castra : dixeruntque majores natu de Israel : Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthiim? Afferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum.  4 Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubim : erantque duo filii Heli cum arca foederis Dei, Ophni et Phinees.  5 Cumque venisset arca foederis Domini in castra, vociferatus est omnis Israel clamore grandi, et personuit terra.

 6 Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque : Quaenam est haec vox clamoris magni in castris Hebraeorum? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra.  7 Timueruntque Philisthiim, dicentes : Venit Deus in castra. Et ingemuerunt, dicentes :  8 Vae nobis : non enim fuit tanta exultatio heri et nudiustertius : vae nobis. Quis nos salvabit de manu deorum sublimium istorum? hi sunt dii, qui percusserunt Aegyptum omni plaga in deserto.  9 Confortamini, et estote viri, Philisthiim : ne serviatis Hebraeis, sicut et illi servierunt vobis : confortamini, et bellate.  10 Pugnaverunt ergo Philisthiim, et caesus est Israel, et fugit unusquisque in tabernaculum suum : et facta est plaga magna nimis : et ceciderunt de Israel triginta millia peditum.

 11 Et arca Dei capta est : duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees.  12 Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspersus pulvere caput.  13 Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor ejus pavens pro arca Dei. Vir autem ille postquam ingressus est, nuntiavit urbi : et ululavit omnis civitas.  14 Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque : Quis est hic sonitus tumultus hujus? At ille festinavit, et venit, et nuntiavit Heli.  15 Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat.

 16 Et dixit ad Heli : Ego sum qui veni de praelio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait : Quid actum est, fili mi?  17 Respondens autem ille, qui nuntiabat : Fugit, inquit, Israel coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo : insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees : et arca Dei capta est.  18 Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grandaevus : et ipse judicavit Israel quadraginta annis.  19 Nurus autem ejus, uxor Phinees, praegnans erat, vicinaque partui : et audito nuntio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus, et vir suus, incurvavit se et peperit : irruerant enim in eam dolores subiti.  20 In ipso autem momento mortis ejus, dixerunt ei quae stabant circa eam : Ne timeas, quia filium peperisti. Quae non respondit eis, neque animadvertit.

 21 Et vocabit puerum, Ichabod, dicens : Translata est gloria de Israel, quia capta est arca Dei, et pro socero suo et pro viro suo;  22 et ait : Translata est gloria ab Israel, eo quod capta esset arca Dei.

< prev 1st Book of Kings (1 Samuel) next >
< prev Chapter 4 next >

 
TOP OF PAGE