Latin Vulgate Bible

< prev Epistle of St Paul to the Hebrews next >
< prev Chapter 8 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13              

More of the excellence of the priesthood of Christ and of the New Testament.

 1 Capitulum autem super ea quae dicuntur : Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in caelis,  2 sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.  3 Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur : unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat.  4 Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos : cum essent qui offerent secundum legem munera,  5 qui exemplari, et umbrae deserviunt caelestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum : Vide ( inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.

 6 Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.  7 Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.  8 Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus : et consummabo super domum Israel, et super domum Juda, testamentum novum,  9 non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Aegypti : quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo : et ego neglexi eos, dicit Dominus.  10 Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus : dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas : et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum :

 11 et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum :  12 quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.  13 Dicendo autem novum : veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.

< prev Epistle of St Paul to the Hebrews next >
< prev Chapter 8 next >

 
TOP OF PAGE