Latin Vulgate Bible

< prev Epistle of St Paul to the Colossians next >
< prev Chapter 2 next >
1 2 3 4                                

He warns them against the impostures of the philosophers and the Jewish teachers, that would withdraw them from Christ.

 1 Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne :  2 ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu :  3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.  4 Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.  5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum : gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quae in Christo est, fidei vestrae.

 6 Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,  7 radicati, et superaedificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.  8 Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum :  9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter :  10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis :

 11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi :  12 consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.  13 Et vos cum mortui essetis in delictis, et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta :  14 delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci :  15 et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.

 16 Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum :  17 quae sunt umbra futurorum : corpus autem Christi.  18 Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quae non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae,  19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.  20 Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi : quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis?

 21 Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis :  22 quae sunt omnia in interitum ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum :  23 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.

< prev Epistle of St Paul to the Colossians next >
< prev Chapter 2 next >

 
TOP OF PAGE