He gives thanks for the grace bestowed upon the Colossians and prays for them. Christ is the head of the church and the peacemaker through his blood. Paul is his minister.
1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater :
2 eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu.
3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes :
4 audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes
5 propter spem, quae reposita est vobis in caelis : quam audistis in verbo veritatis Evangelii :
6 quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,
7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu,
8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu.
9 Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali :
10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes : in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei :
11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,
12 gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine :
13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae,
14 in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum :
15 qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae :
16 quoniam in ipso condita sunt universa in caelis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates : omnia per ipsum et in ipso creata sunt :
17 et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
18 Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis : ut sit in omnibus ipse primatum tenens :
19 quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare :
20 et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt.
21 Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis :
22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso :
23 si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cujus factus sum ego Paulus minister.
24 Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quae desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia :
25 cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei :
26 mysterium, quod absconditum fuit a saeculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus,
27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriae,
28 quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu :
29 in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.
|