Latin Vulgate Bible

< prev Prophecy of Micheas (Micah) next >
< prev Chapter 7 next >
1 2 3 4 5 6 7                          

The prophet laments, that notwithstanding all his preaching, the generality are still corrupt in their manners: therefore their desolation is at hand: but they shall be restored again and prosper; and all mankind shall be redeemed by Christ.

 1 Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemia! non est botrus ad comedendum, praecoquas ficus desideravit anima mea.  2 Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est : omnes in sanguine insidiantur; vir fratrem suum ad mortem venatur.  3 Malum manuum suarum dicunt bonum : princeps postulat, et judex in reddendo est; et magnus locutus est desiderium animae suae, et conturbaverunt eam.  4 Qui optimus in eis est, quasi paliurus, et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculationis tuae, visitatio tua venit : nunc erit vastitas eorum.  5 Nolite credere amico, et nolite confidere in duce : ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.

 6 Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam : nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus.  7 Ego autem ad Dominum aspiciam; exspectabo Deum, salvatorem meum : audiet me Deus meus.  8 Ne laeteris, inimica mea, super me, quia cecidi : consurgam cum sedero in tenebris : Dominus lux mea est.  9 Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. Educet me in lucem : videbo justitiam ejus.  10 Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quae dicit ad me : Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt in eam : nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.

 11 Dies, ut aedificentur maceriae tuae; in die illa longe fiet lex.  12 In die illa et usque ad te veniet de Assur, et usque ad civitates munitas, et a civitatibus munitis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte.  13 Et terra erit in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum.  14 Pasce populum tuum in virga tua, gregem haereditatis tuae, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli. Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos.  15 Secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti, ostendam ei mirabilia.

 16 Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine sua. Ponent manum super os, aures eorum surdae erunt.  17 Lingent pulverem sicut serpentes; velut reptilia terrae perturbabuntur in aedibus suis. Dominum Deum nostrum formidabunt, et timebunt te.  18 Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum haereditatis tuae? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est.  19 Revertetur, et miserebitur nostri; deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra.  20 Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, quae jurasti patribus nostris a diebus antiquis.

< prev Prophecy of Micheas (Micah) next >
< prev Chapter 7 next >

 
TOP OF PAGE