Samaria for her sins shall be destroyed by the Assyrians; they shall also invade Juda and Jerusalem.
1 Verbum Domini, quod factum est ad Michaeam Morasthitea, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiae, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem.
2 Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus : et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo.
3 Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et calcabit super excelsa terrae.
4 Et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquae quae decurrunt in praeceps.
5 In scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israel. Quod scelus Jacob? nonne Samaria? et quae excelsa Judae? nonne Jerusalem?
6 Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, cum plantatur vinea; et detraham in vallem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo.
7 Et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur.
8 Super hoc plangam, et ululabo; vadam spoliatus, et nudus; faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum :
9 quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam; tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem.
10 In Geth nolite annuntiare; lacrimis ne ploretis; in domo pulveris pulvere vos conspergite.
11 Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia : non est egressa quae habitat in exitu : planctum domus vicina accipiet ex vobis, quae stetit sibimet.
12 Quia infirmata est in bonum, quae habitat in amaritudinibus; quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem.
13 Tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis : principium peccati est filiae Sion, quia in te inventa sunt scelera Israel.
14 Propterea dabit emissarios super haereditatem Geth, domus mendacii in deceptionem regibus Israel.
15 Adhuc haeredem adducam tibi quae habitas in Maresa; usque ad Odollam veniet gloria Israel.
16 Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te.
|