A lamentation for Israel: an exhortation to return to God.
1 Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum : domus Israel cecidit, et non adjiciet ut resurgat.
2 Virgo Israel projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.
3 Quia haec dicit Dominus Deus : Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israel.
4 Quia haec dicit Dominus domui Israel : Quaerite me, et vivetis.
5 Et nolite quaerere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.
6 Quaerite Dominum, et vivite ( ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel :
7 qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis) :
8 facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen est ejus :
9 qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert.
10 Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.
11 Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide aedificabitis, et non habitabitis in eis; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum.
12 Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra : hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.
13 Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.
14 Quaerite bonum, et non malum, ut vivatis; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.
15 Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium : si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.
16 Propterea haec dicit Dominus Deus exercituum, dominator : In omnibus plateis planctus; et in cunctis quae foris sunt, dicetur : Vae, vae! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.
17 Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.
18 Vae desiderantibus diem Domini! ad quid eam vobis? Dies Domini ista, tenebrae, et non lux.
19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.
20 Numquid non tenebrae dies Domini, et non lux; et caligo, et non splendor in ea?
21 Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem coetuum vestrorum.
22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam; et vota pinguium vestrorum non respiciam.
23 Aufer a me tumultum carminum tuorum; et cantica lyrae tuae non audiam.
24 Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis.
25 Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel?
26 et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quae fecistis vobis.
27 Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus : Deus exercituum nomen ejus.
|