Latin Vulgate Bible

< prev Prophecy of Amos next >
< prev Chapter 1 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9                      

The prophet threatens Damascus, Gaza, Tyre, Edom, and Ammon with the judgments of God, for their obstinacy in sin.

 1 Verba Amos, qui fuit in pastoribus de Thecue, quae vidit super Israel in diebus Oziae, regis Juda, et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israel, ante duos annos terraemotus.  2 Et dixit : Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam; et luxerunt speciosa pastorum, et exsiccatus est vertex Carmeli.  3 Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eum, eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad.  4 Et mittam ignem in domum Azael, et devorabit domos Benadad.  5 Et conteram vectem Damasci : et disperdam habitatorem de campo idoli, et tenentem sceptrum de domo voluptatis : et transferetur populus Syriae Cyrenen, dicit Dominus.

 6 Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Gazae, et super quatuor non convertam eum, eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut concluderent eam in Idumaea.  7 Et mittam ignem in murum Gazae, et devorabit aedes ejus.  8 Et disperdam habitatorem de Azoto, et tenentem sceptrum de Ascalone : et convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum, dicit Dominus Deus.  9 Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Tyri, et super quatuor non convertam eum, eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumaea, et non sint recordati foederis fratrum.  10 Et mittam ignem in murum Tyri, et devorabit aedes ejus.

 11 Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Edom, et super quatuor non convertam eum, eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam ejus, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem.  12 Mittam ignem in Theman, et devorabit aedes Bosrae.  13 Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus filiorum Ammon, et super quatuor non convertam eum, eo quod dissecuerit praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum.  14 Et succendam ignem in muro Rabba, et devorabit aedes ejus in ululatu in die belli, et in turbine in die commotionis.  15 Et ibit Melchom in captivitatem, ipse et principes ejus simul, dicit Dominus.

< prev Prophecy of Amos next >
< prev Chapter 1 next >

 
TOP OF PAGE