Latin Vulgate Bible

< prev Book of Judith* next >
< prev Chapter 12 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16        

Judith goeth out in the night to pray: she is invited to a banquet with Holofernes.

 1 Tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et jussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo.  2 Cui respondit Judith, et dixit : Nunc non potero manducare ex his, quae mihi praecipis tribui, ne veniat super me offensio : ex his autem, quae mihi detuli, manducabo.  3 Cui Holofernes ait : Si defecerint tibi ista, quae tecum detulisti, quid faciemus tibi?  4 Et dixit Judith : Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia haec ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea haec quae cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum, quod praeceperat.  5 Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum.

 6 Et praecepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum per triduum :  7 et exibat noctibus in vallem Bethuliae, et baptizabat se in fonte aquae.  8 Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israel, ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui.  9 Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere.  10 Et factum est : in quarto die Holofernes fecit coenam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum : Vade, et suade Hebraeam illam ut sponte consentiat habitare mecum.

 11 Foedum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat.  12 Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit : Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate.  13 Cui Judith respondit : Quae ego sum, ut contradicam domino meo?  14 omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitae meae.  15 Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem ejus.

 16 Cor autem Holofernes concussum est : erat enim ardens in concupiscentia ejus.  17 Et dixit ad eam Holofernes : Bibe nunc, et accumbe in jucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me.  18 Et dixit Judith : Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie prae omnibus diebus meis.  19 Et accepit, et manducavit, et bibit coram ipso ea quae paraverat illi ancilla ejus.  20 Et jucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua.

< prev Book of Judith* next >
< prev Chapter 12 next >

 
TOP OF PAGE