Judith's prayer, to beg of God to fortify her in her undertaking.
1 Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum : et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum : et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens :
2 Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem :
3 et dedisti mulieres illorum in praedam, et filias illorum in captivitatem : et omnem praedam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum : subveni, quaeso te Domine Deus meus, mihi viduae.
4 Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti : et hoc factum est quod ipse voluisti.
5 Omnes enim viae tuae paratae sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti.
6 Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Aegyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum.
7 Sed aspexisti super castra eorum, et tenebrae fatigaverunt eos.
8 Tenuit pedes eorum abyssus, et aquae operuerunt eos.
9 Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur,
10 et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi.
11 Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua : cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui.
12 Fac Domine ut gladio proprio ejus superbia amputetur :
13 capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis meae.
14 Da mihi in animo constantiam, ut contemnam illum; et virtutem, ut evertam illum.
15 Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminae dejecerit eum.
16 Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi : sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio.
17 Deus caelorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturae, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia praesumentem.
18 Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat :
19 et omnes gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius praeter te.
|