Latin Vulgate Bible

< prev 1st Book of Esdras (Ezra) next >
< prev Chapter 5 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10                    

By the exhortation of Aggeus, and Zacharias, the people proceed in building the temple. Which their enemies strive in vain to hinder.

 1 Prophetaverunt autem Aggaeus propheta, et Zacharias filius Addo, prophetantes ad Judaeos, qui erant in Judaea et Jerusalem, in nomine Dei Israel.  2 Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et coeperunt aedificare templum Dei in Jerusalem, et cum eis prophetae Dei adjuvantes eos.  3 In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii eorum : sicque dixerunt eis : Quis dedit vobis consilium ut domum hanc aedificaretis, et muros ejus instauraretis?  4 Ad quod respondimus eis, quae essent nomina hominum auctorum aedificationis illius.  5 Oculus autem Dei eorum factus est super senes Judaeorum, et non potuerunt inhibere eos. Placuique ut res ad Darium referretur, et tunc satisfacerent adversus accusationem illam.

 6 Exemplar epistolae, quam misit Thathanai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliatores ejus Arphasachaei, qui erant trans flumen, ad Darium regem.  7 Sermo, quem miserant ei, sic scriptus erat : Dario regi pax omnis.  8 Notum sit regi, isse nos ad Judaeam provinciam, ad domum Dei magni, quae aedificatur lapide impolito, et ligna ponuntur in parietibus : opusque illud diligenter exstruitur, et crescit in manibus eorum.  9 Interrogavimus ergo senes illos, et ita diximus eis : Quis dedit vobis potestatem ut domum hanc aedificaretis, et muros hos instauraretis?  10 Sed et nomina eorum quaesivimus ab eis, ut nuntiaremus tibi : scripsimusque nomina eorum virorum, qui sunt principes in eis.

 11 Hujuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes : Nos sumus servi Dei caeli et terrae, et aedificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos multos, quodque rex Israel magnus aedificaverat, et exstruxerat.  12 Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum caeli, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldaei, domum quoque hanc destruxit, et populum ejus transtulit in Babylonem.  13 Anno autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit edictum ut domus Dei haec aedificaretur.  14 Nam et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Jerusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt Sassabasar vocabulo, quem et principem constituit,  15 dixitque ei : Haec vasa tolle, et vade, et pone ea in templo, quod est in Jerusalem, et domus Dei aedificetur in loco suo.

 16 Tunc itaque Sassabasar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Jerusalem, et ex eo tempore usque nunc aedificatur, et necdum completum est.  17 Nunc ergo, si videtur regi bonum recenseat in bibliotheca regis, quae est in Babylone, utrumnam a Cyro rege jussum fuerit ut aedificaretur domus Dei in Jerusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos.

< prev 1st Book of Esdras (Ezra) next >
< prev Chapter 5 next >

 
TOP OF PAGE