Latin Vulgate Bible

< prev 1st Book of Esdras (Ezra) next >
< prev Chapter 3 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10                    

An altar is built for sacrifice, the feast of tabernacles is solemnly celebrated, and the foundations of the temple are laid.

 1 Jamque venerat mensis septimus, et erant filii Israel in civitatibus suis : congregatus est ergo populus quasi vir unus in Jerusalem.  2 Et surrexit Josue filius Josedec, et fratres ejus sacerdotes, et Zorobabel filius Salathiel, et fratres ejus, et aedificaverunt altare Dei Israel ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei.  3 Collocaverunt autem altare Dei super bases suas, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum, et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere.  4 Feceruntque solemnitatem tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum praeceptum opus diei in die suo.  5 Et post haec holocaustum juge, tam in calendis quam in universis solemnitatibus Domini, quae erant consecratae, et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Domino.

 6 A primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum Domino : porro templum Dei nondum fundatum erat.  7 Dederunt autem pecunias latomis et caementariis : cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppe, juxta quod praeceperat Cyrus rex Persarum eis.  8 Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Jerusalem, mense secundo, coeperunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et reliqui de fratribus eorum sacerdotes, et Levitae, et omnes qui venerant de captivitate in Jerusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut urgerent opus Domini.  9 Stetitque Josue et filii ejus et fratres ejus, Cedmihel et filii ejus, et filii Juda, quasi vir unus, ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei : filii Henadad, et filii eorum, et fratres eorum Levitae.  10 Fundato igitur a caementariis templo Domini, steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis : et Levitae filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum per manus David regis Israel.

 11 Et concinebant in hymnis, et confessione Domino : Quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus super Israel. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini.  12 Plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis, et principes patrum, et seniores, qui viderant templum prius cum fundatum esset, et hoc templum in oculis eorum, flebant voce magna : et multi vociferantes in laetitia, elevabant vocem.  13 Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium, et vocem fletus populi : commistim enim populus vociferabatur clamore magno, et vox audiebatur procul.

< prev 1st Book of Esdras (Ezra) next >
< prev Chapter 3 next >

 
TOP OF PAGE