Latin Vulgate Bible

< prev Book of Judges next >
< prev Chapter 15 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21

Samson is denied his wife. He burns the corn of the Philistines, and kills many of them.

 1 Post aliquantulum autem temporis, cum dies triticeae messis instarent, venit Samson, invisere volens uxorem suam, et attulit ei haedum de capris. Cumque cubiculum ejus solito vellet intrare, prohibuit eum pater illius, dicens :  2 Putavi quod odisses eam, et ideo tradidi illam amico tuo : sed habet sororem, quae junior et pulchrior illa est : sit tibi pro ea uxor.  3 Cui Samson respondit : Ab hac die non erit culpa in me contra Philisthaeos : faciam enim vobis mala.  4 Perrexitque et cepit trecentas vulpes, caudasque earum junxit ad caudas, et faces ligavit in medio :  5 quas igne succendens, dimisit ut huc illucque discurrerent. Quae statim perrexerunt in segetes Philisthinorum. Quibus succensis, et comportatae jam fruges, et adhuc stantes in stipula, concrematae sunt, in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret.

 6 Dixeruntque Philisthiim : Quis fecit hanc rem? Quibus dictum est : Samson gener Thamnathaei : quia tulit uxorem ejus, et alteri tradidit, haec operatus est. Ascenderuntque Philisthiim, et combusserunt tam mulierem quam patrem ejus.  7 Quibus ait Samson : Licet haec feceritis, tamen adhuc ex vobis expetam ultionem, et tunc quiescam.  8 Percussitque eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori imponerent. Et descendens habitavit in spelunca petrae Etam.  9 Igitur ascendentes Philisthiim in terram Juda, castrametati sunt in loco, qui postea vocatus est Lechi, id est, Maxilla, ubi eorum effusus est exercitus.  10 Dixeruntque ad eos de tribu Juda : Cur ascendistis adversum nos? Qui responderunt : Ut ligemus Samson venimus, et reddamus ei quae in nos operatus est.

 11 Descenderunt ergo tria millia virorum de Juda ad specum silicis Etam, dixeruntque ad Samson : Nescis quod Philisthiim imperent nobis? quare hoc facere voluisti? Quibus ille ait : Sicut fecerunt mihi, sic feci eis.  12 Ligare, inquiunt, te venimus, et tradere in manus Philisthinorum. Quibus Samson : Jurate, ait, et spondete mihi quod non occidatis me.  13 Dixerunt : Non te occidemus, sed vinctum trademus. Ligaveruntque eum duobus novis funibus, et tulerunt eum de petra Etam.  14 Qui cum venisset ad locum Maxillae, et Philisthiim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini in eum : et sicut solent ad odorem ignis lina consumi, ita vincula quibus ligatus erat, dissipata sunt et soluta.  15 Inventamque maxillam, id est, mandibulam asini, quae jacebat, arripiens interfecit in ea mille viros,

 16 et ait : In maxilla asini, in mandibula pulli asinarum delevi eos, et percussi mille viros.  17 Cumque haec verba canens complesset, projecit mandibulam de manu, et vocavit nomen loci illius Ramathlechi, quod interpretatur, Elevatio maxillae.  18 Sitiensque valde, clamavit ad Dominum, et ait : Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam : en siti morior, incidamque in manus incircumcisorum.  19 Aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini, et egressae sunt ex eo aquae. Quibus haustis, refocillavit spiritum, et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen loci illius, Fons invocantis de maxilla, usque in praesentem diem.  20 Judicavitque Israel in diebus Philisthiim viginti annis.

< prev Book of Judges next >
< prev Chapter 15 next >

 
TOP OF PAGE