The Ephraimites quarrel with Jephte: forty-two thousand of them are slain: Abeson, Ahialon, and Abdon, are judges.
1 Ecce autem in Ephraim orta est seditio : nam transeuntes contra aquilonem, dixerunt ad Jephte : Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon, vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum? igitur incendemus domum tuam.
2 Quibus ille respondit : Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens : vocavique vos, ut praeberetis mihi auxilium, et facere noluistis.
3 Quod cernens, posui animam meam in manibus meis, transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut adversum me consurgatis in praelium?
4 Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim : percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat : Fugitivus est Galaad de Ephraim, et habitat in medio Ephraim et Manasse.
5 Occupaveruntque Galaaditae vada Jordanis, per quae Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero, fugiens, atque dixisset : Obsecro ut me transire permittatis : dicebant ei Galaaditae : Numquid Ephrathaeus es? quo dicente : Non sum :
6 interrogabant eum : Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat, Sibboleth : eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia.
7 Judicavit itaque Jephte Galaadites Israel sex annis : et mortuus est, ac sepultus in civitate sua Galaad.
8 Post hunc judicavit Israel Abesan de Bethlehem :
9 qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis judicavit Israel :
10 mortuusque est, ac sepultus in Bethlehem.
11 Cui successit Ahialon Zabulonites : et judicavit Israel decem annis :
12 mortuusque est, ac sepultus in Zabulon.
13 Post hunc judicavit Israel Abdon filius Illel Pharathonites :
14 qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et judicavit Israel octo annis :
15 mortuusque est, ac sepultus in Pharathon terrae Ephraim, in monte Amalec.
|