Five kings war against Gabaon. Josue defeateth them: many are slain with hailstones. At the prayer of Josue the sun and moon stand still the space of one day. The five kings are hanged. Divers cities are taken.
1 Quae cum audisset Adonisedec rex Jerusalem, quod scilicet cepisset Josue Hai, et subvertisset eam ( sicut enim fecerat Jericho et regi ejus, sic fecit Hai, et regi illius), et quod transfugissent Gabaonitae ad Israel, et essent foederati eorum,
2 timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, et una civitatum regalium, et major oppido Hai, omnesque bellatores ejus fortissimi.
3 Misit ergo Adonisedec rex Jerusalem ad Oham regem Hebron, et ad Pharam regem Jerimoth, ad Japhia quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon, dicens :
4 Ad me ascendite, et ferte praesidium, ut expugnemus Gabaon, quare transfugerit ad Josue, et ad filios Israel.
5 Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorrhaeorum : rex Jerusalem, rex Hebron, rex Jerimoth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercitibus suis, et castrametati sunt circa Gabaon, oppugnantes eam.
6 Habitatores autem Gabaon urbis obsessae miserunt ad Josue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei : Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum : ascende cito, et libera nos, ferque praesidium : convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhaeorum, qui habitant in montanis.
7 Ascenditque Josue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi.
8 Dixitque Dominus ad Josue : Ne timeas eos : in manus enim tuas tradidi illos : nullus ex eis tibi resistere poterit.
9 Irruit itaque Josue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis.
10 Et conturbavit eos Dominus a facie Israel : contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Bethoron, et percussit usque Azeca et Maceda.
11 Cumque fugerent filios Israel, et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque ad Azeca : et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israel.
12 Tunc locutus est Josue Domino, in die qua tradidit Amorrhaeum in conspectu filiorum Israel, dixitque coram eis : Sol, contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Ajalon.
13 Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro justorum? Stetit itaque sol in medio caeli, et non festinavit occumbere spatio unius diei.
14 Nam fuit antea nec postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Israel.
15 Reversusque est Josue cum omni Israel in castra Galgalae.
16 Fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda.
17 Nuntiatumque est Josue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda.
18 Qui praecepit sociis, et ait : Volvite saxa ingentia ad os speluncae, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant :
19 vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium caedite : nec dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras.
20 Caesis ergo adversariis plaga magna, et usque ad internecionem pene consumptis, hi qui Israel effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas.
21 Reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero : nullusque contra filios Israel mutire ausus est.
22 Praecepitque Josue, dicens : Aperite os speluncae, et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant.
23 Feceruntque ministri ut sibi fuerat imperatum : et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca, regem Jerusalem, regem Hebron, regem Jerimoth, regem Lachis, regem Eglon.
24 Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israel, et ait ad principes exercitus qui secum erant : Ite, et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, et subjectorum colla pedibus calcarent,
25 rursum ait ad eos : Nolite timere, nec paveatis : confortamini, et estote robusti : sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis.
26 Percussitque Josue, et interfecit eos, atque suspendit super quinque stipites : fueruntque suspensi usque ad vesperum.
27 Cumque occumberet sol, praecepit sociis ut deponerent eos de patibulis. Qui depositos projecerunt in speluncam, in qua latuerant, et posuerunt super os ejus saxa ingentia, quae permanent usque in praesens.
28 Eodem quoque die, Macedam cepit Josue, et percussit eam in ore gladii, regemque illius interfecit, et omnes habitatores ejus : non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda, sicut fecerat regi Jericho.
29 Transivit autem cum omni Israel de Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam :
30 quam tradidit Dominus cum rege suo in manus Israel : percusseruntque urbem in ore gladii, et omnes habitatores ejus : non dimiserunt in ea ullas reliquias. Feceruntque regi Lebna, sicut fecerant regi Jericho.
31 De Lebna transivit in Lachis cum omni Israel : et exercitu per gyrum disposito, oppugnabat eam.
32 Tradiditque Dominus Lachis in manus Israel, et cepit eam die altero, atque percussit in ore gladii, omnemque animam quae fuerat in ea, sicut fecerat Lebna.
33 Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis : quem percussit Josue cum omni populo ejus usque ad internecionem.
34 Transivitque de Lachis in Eglon, et circumdedit,
35 atque expugnavit eam eadem die : percussitque in ore gladii omnes animas quae erant in ea, juxta omnia quae fecerat Lachis.
36 Ascendit quoque cum omni Israel de Eglon in Hebron, et pugnavit contra eam :
37 cepit eam, et percussit in ore gladii, regem quoque ejus, et omnia oppida regionis illius, universasque animas quae in ea fuerant commoratae : non reliquit in ea ullas reliquias : sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta quae in ea reperit consumens gladio.
38 Inde reversus in Dabir,
39 cepit eam atque vastavit : regem quoque ejus atque omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii : non dimisit in ea ullas reliquias : sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius.
40 Percussit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem, et Asedoth, cum regibus suis : non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne quod spirare poterat interfecit, sicut praeceperat ei Dominus Deus Israel,
41 a Cadesbarne usque Gazam. Omnem terram Gosen usque Gabaon,
42 universosque reges, et regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit : Dominus enim Deus Israel pugnavit pro eo.
43 Reversusque est cum omni Israel ad locum castrorum in Galgala.
|