The river Jordan is miraculously dried up for the passage of the children of Israel.
1 Igitur Josue de nocte consurgens movit castra : egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israel, et morati sunt ibi tres dies.
2 Quibus evolutis transierunt praecones per castrorum medium,
3 et clamare coeperunt : Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Leviticae portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini praecedentes :
4 sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium : ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini : quia prius non ambulastis per eam : et cavete ne appropinquetis ad arcam.
5 Dixitque Josue ad populum : Sanctificamini : cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.
6 Et ait ad sacerdotes : Tollite arcam foederis, et praecedite populum. Qui jussa complentes, tulerunt, et ambulaverunt ante eos.
7 Dixitque Dominus ad Josue : Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel : ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.
8 Tu autem praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, et dic eis : Cum ingressi fueritis partem aquae Jordanis, state in ea.
9 Dixitque Josue ad filios Israel : Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri.
10 Et rursum : In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananaeum et Hethaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et Jebusaeum, et Amorrhaeum.
11 Ecce arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Jordanem.
12 Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus.
13 Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universae terrae in aquis Jordanis, aquae quae inferiores sunt, decurrent atque deficient : quae autem desuper veniunt, in una mole consistent.
14 Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Jordanem : et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum.
15 Ingressisque eis Jordanem, et pedibus eorum in parte aquae tinctis ( Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat),
16 steterunt aquae descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, ab urbe quae vocatur Adom usque ad locum Sarthan : quae autem inferiores erant, in mare Solitudinis ( quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent.
17 Populus autem incedebat contra Jericho : et sacerdotes, qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.
|