Great mercies are promised to the penitent: God's commandment is feasible. Life and death are set before them.
1 Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedictio sive maledictio, quam proposui in conspectu tuo : et ductus poenitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus,
2 et reversus fueris ad eum, et obedieris ejus imperiis, sicut ego hodie praecipio tibi, cum filiis tuis, in toto corde tuo, et in tota anima tua :
3 reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam, ac miserebitur tui, et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit.
4 Si ad cardines caeli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus,
5 et assumet, atque introducet in terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam : et benedicens tibi, majoris numeri te esse faciat quam fuerunt patres tui.
6 Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere.
7 Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos, et eos qui oderunt te et persequuntur.
8 Tu autem reverteris, et audies vocem Domini Dei tui, faciesque universa mandata quae ego praecipio tibi hodie :
9 et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in sobole uteri tui, et in fructu jumentorum tuorum, in ubertate terrae tuae, et in rerum omnium largitate. Revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis :
10 si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris praecepta ejus et caeremonias, quae in hac lege conscripta sunt : et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua.
11 Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est, neque procul positum,
12 nec in caelo situm, ut possis dicere : Quis nostrum valet ad caelum ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus?
13 neque trans mare positum : ut causeris, et dicas : Quis ex nobis poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod praeceptum est?
14 sed juxta te est sermo valde, in ore tuo, et in corde tuo, ut facias illum.
15 Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo, vitam et bonum, et e contrario mortem et malum :
16 ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et custodias mandata illius ac caeremonias atque judicia : et vivas, atque multiplicet te, benedicatque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam.
17 Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis :
18 praedico tibi hodie quod pereas, et parvo tempore moreris in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredieris possidendam.
19 Testes invoco hodie caelum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum :
20 et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adhaereas ( ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum), ut habites in terra, pro qua juravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret eam illis.
|