The commandments must be written on stones: and an altar erected, and sacrifices offered. The observers of the commandments are to be blessed, and the transgressors cursed.
1 Praecepit autem Moyses et seniores Israel populo, dicentes : Custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie.
2 Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce laevigabis eos,
3 ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso : ut introeas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis.
4 Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal, et laevigabis eos calce :
5 et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,
6 et de saxis informibus et impolitis : et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,
7 et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo.
8 Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide.
9 Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israelem : Attende, et audi, Israel : hodie factus es populus Domini Dei tui :
10 audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego praecipio tibi.
11 Praecepitque Moyses populo in die illo, dicens :
12 Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso : Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin.
13 Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal : Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali.
14 Et pronuntiabunt Levitae, dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce :
15 Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito : et respondebit omnis populus, et dicet : Amen.
16 Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem : et dicet omnis populus : Amen.
17 Maledictus qui transfert terminos proximi sui : et dicet omnis populus : Amen.
18 Maledictus qui errare facit caecum in itinere : et dicet omnis populus : Amen.
19 Maledictus qui pervertit judicium advenae, pupilli et viduae : et dicet omnis populus : Amen.
20 Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus : et dicet omnis populus : Amen.
21 Maledictus qui dormit cum omni jumento : et dicet omnis populus : Amen.
22 Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suae : et dicet omnis populus : Amen.
23 Maledictus qui dormit cum socru sua : et dicet omnis populus : Amen.
24 Maledictus qui clam percusserit proximum suum : et dicet omnis populus : Amen.
25 Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis : et dicet omnis populus : Amen.
26 Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit : et dicet omnis populus : Amen.
|