Latin Vulgate Bible

< prev Book of Leviticus next >
< prev Chapter 11 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27

The distinction of clean and unclean animals.

 1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :  2 Dicite filiis Israel : Haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae :  3 omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis.  4 Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.  5 Choerogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.

 6 Lepus quoque : nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.  7 Et sus : qui cum ungulam dividat, non ruminat.  8 Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.  9 Haec sunt quae gignuntur in aquis, et vesci licitum est : omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.  10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quae in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,

 11 execrandumque erit : carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.  12 Cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.  13 Haec sunt quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis : aquilam, et gryphem, et haliaeetum,  14 et milvum ac vulturem juxta genus suum,  15 et omne corvini generis in similitudinem suam,

 16 struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum :  17 bubonem, et mergulum, et ibin,  18 et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem,  19 herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.  20 Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.

 21 Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae salit super terram,  22 comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum.  23 Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis :  24 et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum :  25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis.

 26 Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit : et qui tetigerit illud, contaminabitur.  27 Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum erit : qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.  28 Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum : quia omnia haec immunda sunt vobis.  29 Haec quoque inter polluta reputabuntur de his quae moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum,  30 mygale, et chamaeleon, et stellio, et lacerta, et talpa.

 31 Omnia haec immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum :  32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia : et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.  33 Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.  34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit : et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.  35 Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit : sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.

 36 Fontes vero et cisternae, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.  37 Si ceciderit super sementem, non polluet eam.  38 Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur.  39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum :  40 et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.

 41 Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum.  42 Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.  43 Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.  44 Ego enim sum Dominus Deus vester : sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.  45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.

 46 Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animae viventis, quae movetur in aqua, et reptat in terra,  47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.

< prev Book of Leviticus next >
< prev Chapter 11 next >

 
TOP OF PAGE