Latin Vulgate Bible

< prev Book of Genesis next >
< prev Chapter 33 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

Jacob and Esau meet: Jacob goeth to Salem, where he raiseth an altar.

 1 Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros : divisitque filios Liae et Rachel, ambarumque famularum :  2 et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio : Liam vero, et filios ejus, in secundo loco : Rachel autem et Joseph novissimos.  3 Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.  4 Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum : stringensque collum ejus, et osculans flevit.  5 Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait : Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit : Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.

 6 Et appropinquantes ancillae et filii earum, incurvati sunt.  7 Accessit quoque Lia cum pueris suis : et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt.  8 Dixitque Esau : Quaenam sunt istae turmae quas obviam habui? Respondit : Ut invenirem gratiam coram domino meo.  9 At ille ait : Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.  10 Dixitque Jacob : Noli ita, obsecro : sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei : esto mihi propitius,

 11 et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens,  12 ait : Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.  13 Dixitque Jacob : Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves foetas mecum : quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.  14 Praecedat dominus meus ante servum suum : et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.  15 Respondit Esau : Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant viae tuae. Non est, inquit, necesse : hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.

 16 Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.  17 Et Jacob venit in Socoth : ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula.  18 Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quae est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriae : et habitavit juxta oppidum.  19 Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.  20 Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israel.

< prev Book of Genesis next >
< prev Chapter 33 next >

 
TOP OF PAGE