Latin Vulgate Bible

< prev Book of Genesis next >
< prev Chapter 25 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

Abraham's children by Cetura; his death and that of Ismael. Isaac hath Esau and Jacob twins. Esau selleth his first birthright to Jacob.

 1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam :  2 quae peperit ei Zamran et Jecsan, et Madam, et Madian, et Jesboc, et Sue.  3 Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.  4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturae.  5 Deditque Abraham cuncta quae possederat, Isaac :

 6 filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.  7 Fuerunt autem dies vitae Abrahae, centum septuaginta quinque anni.  8 Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectaeque aetatis et plenus dierum : congregatusque est ad populum suum.  9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca duplici, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hethaei, e regione Mambre,  10 quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.

 11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.  12 Hae sunt generationes Ismael filii Abrahae, quem peperit ei Agar Aegyptia, famula Sarae : et  13 haec nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaelis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,  14 Masma quoque, et Duma, et Massa,  15 Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.

 16 Isti sunt filii Ismaelis : et haec nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.  17 Et facti sunt anni vitae Ismaelis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.  18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios; coram cunctis fratribus suis obiit.  19 Hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac :  20 qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.

 21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae.  22 Sed collidebantur in utero ejus parvuli; quae ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum.  23 Qui respondens ait : Duae gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.  24 Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.  25 Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob.

 26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.  27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.  28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.  29 Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,  30 ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.

 31 Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua.  32 Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita?  33 Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.  34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.

< prev Book of Genesis next >
< prev Chapter 25 next >

 
TOP OF PAGE