Latin Vulgate Bible

< prev 2nd Epistle of St Peter next >
< prev Chapter 1 next >
1 2 3                                  

He exhorts them to join all other virtues with their faith, in order to secure their salvation.

 1 Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coaequalem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi.  2 Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri :  3 Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae, quae ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute,  4 per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit : ut per haec efficiamini divinae consortes naturae : fugientes ejus, quae in mundo est, concupiscentiae corruptionem.  5 Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,

 6 in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,  7 in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.  8 Haec enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.  9 Cui enim non praesto sunt haec, caecus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.  10 Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis : haec enim facientes, non peccabitis aliquando.

 11 Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.  12 Propter quod incipiam vos semper commonere de his : et quidem scientes et confirmatos vos in praesenti veritate.  13 Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione :  14 certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi.  15 Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.

 16 Non enim doctas fabulas secuto notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et praesentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis.  17 Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite.  18 Et hanc vocem nos audivimus de caelo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.  19 Et habemus firmiorem propheticum sermonem : cui benefacitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris :  20 hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit.

 21 Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia : sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.

< prev 2nd Epistle of St Peter next >
< prev Chapter 1 next >

 
TOP OF PAGE