He gives thanks to God for their faith and constancy and prays for their advancement in all good.
1 Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
3 Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem :
4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis
5 in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini.
6 Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant :
7 et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de caelo cum angelis virtutis ejus,
8 in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi,
9 qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus :
10 cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
11 In quo etiam oramus semper pro vobis : ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute,
12 ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo secundum gratiam Dei nostri, et Domini Jesu Christi.
|