Latin Vulgate Bible

< prev Epistle of St Paul to the Ephesians next >
< prev Chapter 4 next >
1 2 3 4 5 6                            

He exhorts them to unity, to put on the new man, and to fly sin.

 1 Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,  2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,  3 solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.  4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae.  5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma.

 6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.  7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.  8 Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus.  9 Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae?  10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia.

 11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores,  12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi :  13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi :  14 ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.  15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus :

 16 ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.  17 Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,  18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum,  19 qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae omnis in avaritiam.  20 Vos autem non ita didicistis Christum,

 21 si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu,  22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.  23 Renovamini autem spiritu mentis vestrae,  24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.  25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra.

 26 Irascimini, et nolite peccare : sol non occidat super iracundiam vestram.  27 Nolite locum dare diabolo :  28 qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.  29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad aedificationem fidei ut det gratiam audientibus.  30 Et nolite constristare Spiritum Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis.

 31 Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.  32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.

< prev Epistle of St Paul to the Ephesians next >
< prev Chapter 4 next >

 
TOP OF PAGE