Latin Vulgate Bible

< prev 2nd Epistle of St Paul to the Corinthians next >
< prev Chapter 10 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13              

To stop the calumny and boasting of false apostles, he set forth the power of his apostleship.

 1 Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vos.  2 Rogo autem vos ne praesens audeam per eam confidentiam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus.  3 In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus.  4 Nam arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes,  5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,

 6 et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia.  7 Quae secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se : quia sicut ipse Christi est, ita et nos.  8 Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in aedificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam.  9 Ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistolas :  10 quoniam quidem epistolae, inquiunt, graves sunt et fortes : praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis :

 11 hoc cogitet qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales et praesentes in facto.  12 Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant : sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos nobis.  13 Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulae, qua mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.  14 Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos : usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi.  15 Non in immensum gloriantes in alienis laboribus : spem autem habentes crescentis fidei vestrae, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam,

 16 etiam in illa, quae ultra vos sunt, evangelizare, non in aliena regula in iis quae praeparata sunt gloriari.  17 Qui autem gloriatur, in Domino glorietur.  18 Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est : sed quem Deus commendat.

< prev 2nd Epistle of St Paul to the Corinthians next >
< prev Chapter 10 next >

 
TOP OF PAGE