The Jews are censured, who make their boast of the law and keep it not. He declares who are the true Jews.
1 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas : eadem enim agis quae judicas.
2 Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.
3 Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei?
4 an divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit?
5 Secundum autem duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei,
6 qui reddet unicuique secundum opera ejus :
7 iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam :
8 iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.
9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum, et Graeci :
10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judaeo primum, et Graeco :
11 non enim est acceptio personarum apud Deum.
12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt : et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.
13 Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.
14 Cum autem gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex :
15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,
16 in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.
17 Si autem tu Judaeus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,
18 et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem,
19 confidis teipsum esse ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,
20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae, et veritatis in lege.
21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces : qui praedicas non furandum, furaris :
22 qui dicis non moechandum, moecharis : qui abominaris idola, sacrilegium facis :
23 qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras.
24 ( Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)
25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes : si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est.
26 Si igitur praeputium justitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur?
27 et judicabit id quod ex natura est praeputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es?
28 Non enim qui in manifesto, Judaeus est : neque quae in manifesto, in carne, est circumcisio :
29 sed qui in abscondito, Judaeus est : et circumcisio cordis in spiritu, non littera : cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
|