Latin Vulgate Bible

< prev The Acts of the Apostles next >
< prev Chapter 21 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

Paul goes up to Jerusalem. He is apprehended by the Jews in the temple.

 1 Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram.  2 Et cum invenissemus navem transfretantem in Phoenicen, ascendentes navigavimus.  3 Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum : ibi enim navis expositura erat onus.  4 Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem : qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam.  5 Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem : et positis genibus in littore, oravimus.

 6 Et cum valefecissemus invicem ascendimus navem : illi autem redierunt in sua.  7 Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam : et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos.  8 Alia autem die profecti, venimus Caesaream. Et intrantes domum Philippi evangelistae, qui erat unus de septem, mansimus apud eum.  9 Huic autem erant quatuor filiae virgines prophetantes.  10 Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judaea propheta, nomine Agabus.

 11 Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli : et alligans sibi pedes et manus, dixit : Haec dicit Spiritus Sanctus : Virum, cujus est zona haec, sic alligabunt in Jerusalem Judaei, et tradent in manus gentium.  12 Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam.  13 Tunc respondit Paulus, et dixit : Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu.  14 Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes : Domini voluntas fiat.  15 Post dies autem istos praeparati, ascendebamus in Jerusalem.

 16 Venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum.  17 Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres.  18 Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores.  19 Quos cum salutasset, narrabat per singula quae Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius.  20 At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei : Vides frater, quot millia sunt in Judaeis qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis.

 21 Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum, qui per gentes sunt, Judaeorum : dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi.  22 Quid ergo est? utique oportet convenire multitudinem : audient enim te supervenisse.  23 Hoc ergo fac quod tibi dicimus : Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se.  24 His assumptis, sanctifica te cum illis : et impende in illis ut radant capita : et scient omnes quia quae de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.  25 De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.

 26 Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.  27 Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judaei, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes :  28 Viri Israelitae, adjuvate : hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum.  29 Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem aestimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus.  30 Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum : et statim clausae sunt januae.

 31 Quaerentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem.  32 Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum, et milites, cessaverunt percutere Paulum.  33 Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus : et interrogabat quis esset, et quid fecisset.  34 Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere prae tumultu, jussit duci eum in castra.  35 Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi.

 36 Sequebatur enim multitudo populi, clamans : Tolle eum.  37 Et cum coepisset induci in castra Paulus, dicit tribuno : Si licet mihi loqui aliquid ad te? Qui dixit : Graece nosti?  38 Nonne tu es Aegyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum?  39 Et dixit ad eum Paulus : Ego homo sum quidem Judaeus a Tarso Ciliciae, non ignotae civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum.  40 Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua hebraea, dicens :

< prev The Acts of the Apostles next >
< prev Chapter 21 next >

 
TOP OF PAGE