Latin Vulgate Bible

< prev Gospel According to St Luke next >
< prev Chapter 20 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

The parable of the husbandmen. Of paying tribute to Caesar and of the resurrection of the dead.

 1 Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribae cum senioribus,  2 et aiunt dicentes ad illum : Dic nobis in qua potestate haec facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem?  3 Respondens autem Jesus, dixit ad illos : Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi :  4 baptismus Joannis de caelo erat, an ex hominibus?  5 At illi cogitabant intra se, dicentes : Quia si dixerimus : De caelo, dicet : Quare ergo non credidistis illi?

 6 Si autem dixerimus : Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos : certi sunt enim Joannem prophetam esse.  7 Et responderunt se nescire unde esset.  8 Et Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio.  9 Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc : Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis : et ipse peregre fuit multis temporibus.  10 Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi. Qui caesum dimiserunt eum inanem.

 11 Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque caedentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.  12 Et addidit tertium mittere : qui et illum vulnerantes ejecerunt.  13 Dixit autem dominus vineae : Quid faciam? Mittam filium meum dilectum : forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.  14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes : Hic est haeres, occidamus illum, ut nostra fiat haereditas.  15 Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae?

 16 veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi : Absit.  17 Ille autem aspiciens eos, ait : Quid est ergo hoc quod scriptum est : Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli?  18 Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur : super quem autem ceciderit, comminuet illum.  19 Et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum : cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.  20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caparent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati praesidis.

 21 Et interrogaverunt eum, dicentes : Magister, scimus quia recte dicis et doces : et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.  22 Licet nobis tributum dare Caesari, an non?  23 Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos : Quid me tentatis?  24 ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei : Caesaris.  25 Et ait illis : Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari : et quae sunt Dei, Deo.

 26 Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe : et mirati in responso ejus, tacuerunt.  27 Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,  28 dicentes : Magister, Moyses scripsit nobis : Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.  29 Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.  30 Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.

 31 Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.  32 Novissime omnium mortua est et mulier.  33 In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem.  34 Et ait illis Jesus : Filii hujus saeculi nubunt, et traduntur ad nuptias :  35 illi vero qui digni habebuntur saeculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores :

 36 neque enim ultra mori potuerunt : aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.  37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.  38 Deus autem non est mortuorum, sed vivorum : omnes enim vivunt ei.  39 Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei : Magister, bene dixisti.  40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.

 41 Dixit autem ad illos : Quomodo dicunt Christum filium esse David?  42 et ipse David dicit in libro Psalmorum : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis,  43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.  44 David ergo Dominum illum vocat : et quomodo filius ejus est?  45 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis :

 46 Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis,  47 qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem : hi accipient damnationem majorem.

< prev Gospel According to St Luke next >
< prev Chapter 20 next >

 
TOP OF PAGE