Latin Vulgate Bible

< prev 1st Book of Machabees* next >
< prev Chapter 6 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16        

The fruitless repentance and death of Antiochus. His son comes against Judas with a formidable army. He besieges Sion: but at last makes peace with the Jews.

 1 Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones, et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam, et copiosam in argento et auro,  2 templumque in ea locuples valde, et illic velamina aurea, et loricae, et scuta, quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Graecia.  3 Et venit, et quaerebat capere civitatem, et depraedari eam : et non potuit, quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate :  4 et insurrexerunt in praelium, et fugit inde, et abiit cum tristitia magna, et reversus est in Babyloniam.  5 Et venit qui nuntiaret ei in Perside, quia fugata sunt castra quae erant in terra Juda :

 6 et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Judaeorum, et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, quae ceperunt de castris, quae exciderunt :  7 et quia diruerunt abominationem, quam aedificaverat super altare quod erat in Jerusalem : et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam.  8 Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde : et decidit in lectum, et incidit in languorem prae tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat.  9 Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori.  10 Et vocavit omnes amicos suos, et dixit illis : Recessit somnus ab oculis meis, et concidi, et corrui corde prae sollicitudine :

 11 et dixi in corde meo : In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitiae, in qua nunc sum : qui jucundus eram, et dilectus in potestate mea!  12 Nunc vero reminiscor malorum quae feci in Jerusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea et argentea quae erant in ea, et misi auferre habitantes Judaeam sine causa.  13 Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista : et ecce pereo tristitia magna in terra aliena.  14 Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et praeposuit eum super universum regnum suum :  15 et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut adduceret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret.

 16 Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono.  17 Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium ejus, quem nutrivit adolescentem : et vocavit nomen ejus Eupator.  18 Et hi qui erant in arce, concluserant Israel in circuitu sanctorum : et quaerebant eis mala semper, et firmamentum gentium.  19 Et cogitavit Judas disperdere eos : et convocavit universum populum, ut obsiderent eos.  20 Et convenerunt simul, et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo, et fecerunt ballistas et machinas.

 21 Et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur : et adjunxerunt se illis aliqui impii ex Israel,  22 et abierunt ad regem, et dixerunt : Quousque non facis judicium, et vindicas fratres nostros?  23 Nos decrevimus servire patri tuo, et ambulare in praeceptis ejus, et obsequi edictis ejus :  24 et filii populi nostri propter hoc alienabant se a nobis, et quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et haereditates nostrae diripiebantur.  25 Et non ad nos tantum extenderunt manum, sed et in omnes fines nostros :

 26 et ecce applicuerunt hodie ad arcem Jerusalem occupare eam, et munitionem Bethsuram munierunt :  27 et nisi praeveneris eos velocius, majora quam haec facient, et non poteris obtinere eos.  28 Et iratus est rex, ut haec audivit : et convocavit omnes amicos suos, et principes exercitus sui, et eos qui super equites erant :  29 sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conductitii.  30 Et erat numerus exercitus ejus, centum millia peditum, et viginti millia equitum, et elephanti triginta duo, docti ad praelium.

 31 Et venerunt per Idumaeam, et applicuerunt ad Bethsuram, et pugnaverunt dies multos : et fecerunt machinas, et exierunt, et succenderunt eas igni, et pugnaverunt viriliter.  32 Et recessit Judas ab arce, et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis.  33 Et surrexit rex ante lucem, et concitavit exercitus in impetum contra viam Bethzacharam : et comparaverunt se exercitus in praelium, et tubis cecinerunt :  34 et elephantis ostenderunt sanguinem uvae et mori, ad acuendos eos in praelium :  35 et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeae aereae in capitibus eorum : et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi erant.

 36 Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant : et quocumque ibat, ibant, et non discedebant ab ea.  37 Sed et turres ligneae super eos firmae protegentes super singulas bestias : et super eas machinae : et super singulas viri virtutis triginta duo, qui pugnabant desuper : et Indus magister bestiae.  38 Et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes, tubis exercitum commovere, et perurgere constipatos in legionibus ejus.  39 Et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos, resplenduerunt montes ab eis, et resplenduerunt sicut lampades ignis.  40 Et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos, et alia per loca humilia : et ibant caute et ordinate.

 41 Et commovebantur omnes inhabitantes terram a voce multitudinis, et incessu turbae, et collisione armorum : erat enim exercitus magnus valde, et fortis.  42 Et appropiavit Judas et exercitus ejus in praelium, et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri.  43 Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis : et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex :  44 et dedit se ut liberaret populum suum, et acquireret sibi nomen aeternum.  45 Et cucurrit ad eam audacter in medio legionis, interficiens a dextris et a sinistris, et cadebant ab eo huc atque illuc.

 46 Et ivit sub pedes elephantis, et supposuit se ei, et occidit eum : et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic.  47 Et videntes virtutem regis, et impetum exercitus ejus, diverterunt se ab eis.  48 Castra autem regis ascenderunt contra eos in Jerusalem, et applicuerunt castra regis ad Judaeam, et montem Sion.  49 Et fecit pacem cum his qui erant in Bethsura : et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta conclusis, quia sabbata erant terrae.  50 Et comprehendit rex Bethsuram : et constituit illic custodiam servare eam.

 51 Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos : et statuit illic ballistas, et machinas, et ignis jacula, et tormenta ad lapides jactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula.  52 Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos.  53 Escae autem non erant in civitate, eo quod septimus annus esset : et qui remanserant in Judaea de gentibus, consumpserant reliquias eorum, quae repositae fuerant.  54 Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames : et dispersi sunt unusquisque in locum suum.  55 Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum, et regnaret,

 56 reversus esset a Perside et Media, et exercitus qui abierat cum ipso, et quia quaerebat suscipere regni negotia :  57 festinavit ire, et dicere ad regem, et duces exercitus : Deficimus quotidie, et esca nobis modica est; et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbit nobis ordinare de regno.  58 Nunc itaque demus dextras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem, et cum omni gente eorum :  59 et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius : propter legitima enim ipsorum, quae despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia haec.  60 Et placuit sermo in conspectu regis et principum : et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam.

 61 Et juravit illis rex et principes, et exierunt de munitione.  62 Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci : et rupit citius juramentum quod juravit, et mandavit destruere murum in gyro.  63 Et discessit festinanter, et reversus est Antiochiam, et invenit Philippum dominantem civitati : et pugnavit adversus eum, et occupavit civitatem.

< prev 1st Book of Machabees* next >
< prev Chapter 6 next >

 
TOP OF PAGE