The judgment of the wicked, and reward of the just. An exhortation to observe the law. Elias shall come for the conversion of the Jews.
1 Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus : et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula : et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et germen.
2 Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis ejus : et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.
3 Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum.
4 Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israel, praecepta et judicica.
5 Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
6 Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum : ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.
|