Affliction shall be a means to bring many to Christ, a complaint of the untowardness of the Jews. God loves mercy more than sacrifice.
1 In tribulatione sua mane consurgent ad me : Venite, et revertamur ad Dominum,
2 quia ipse cepit, et sanabit nos; percutiet, et curabit nos.
3 Vivificabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum : quasi diluculum praeparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae.
4 Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.
5 Propter hoc dolavi in prophetis; occidi eos in verbis oris mei : et judicia tua quasi lux egredientur.
6 Quia misericordiam volui, et non sacrificium; et scientiam Dei plus quam holocausta.
7 Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum : ibi praevaricati sunt in me.
8 Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.
9 Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem : quia scelus operati sunt.
10 In domo Israel vidi horrendum : ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel.
11 Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.
|