Latin Vulgate Bible

< prev Book of Proverbs next >
< prev Chapter 9 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

Wisdom invites all to her feast. Folly calls another way.

 1 Sapientia aedificavit sibi domum : excidit columnas septem.  2 Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.  3 Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis.  4 Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est :  5 Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.

 6 Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiae.  7 Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.  8 Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te.  9 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere.  10 Principium sapientiae timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.

 11 Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitae.  12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.  13 Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,  14 sedit in foribus domus suae, super sellam in excelso urbis loco,  15 ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo :

 16 qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est :  17 Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior.  18 Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivae ejus.

< prev Book of Proverbs next >
< prev Chapter 9 next >

 
TOP OF PAGE