Assuerus's greatness. Mardochai's dignity.
1 Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit tributarias :
2 cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum :
3 et quomodo Mardochaeus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit : et magnus apud Judaeos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo, et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent.
4 Dixitque Mardochaeus : A Deo facta sunt ista.
5 Recordatus sum somnii, quod videram, haec eadem significantis : nec eorum quidquam irritum fuit.
6 Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit : Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.
7 Duo autem dracones : ego sum, et Aman.
8 Gentes, quae convenerant : hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judaeorum.
9 Gens autem mea Israel est, quae clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum : liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes :
10 et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium.
11 Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus :
12 et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est haereditatis suae.
13 Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima, et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio in unum coetum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israel.
|