The enemies seek to terrify Nehemias. He proceedeth and finisheth the wall.
1 Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod aedificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio ( usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis),
2 miserunt Sanaballat et Gossem ad me, dicentes : Veni, et percutiamus foedus pariter in viculis in campo Ono. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum.
3 Misi ergo ad eos nuntios, dicens : Opus grande ego facio, et non possum descendere : ne forte negligatur cum venero, et descendero ad vos.
4 Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quatuor vices : et respondi eis juxta sermonem priorem.
5 Et misit ad me Sanaballat juxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistolam habebat in manu sua scriptam hoc modo :
6 In gentibus auditum est, et Gossem dixit, quod tu et Judaei cogitetis rebellare, et propterea aedifices murum, et levare te velis super eos regem : propter quam causam
7 et prophetas posueris, qui praedicent de te in Jerusalem, dicentes : Rex in Judaea est. Auditurus est rex verba haec : idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter.
8 Et misi ad eos, dicens : Non est factum secundum verba haec, quae tu loqueris : de corde enim tuo tu componis haec.
9 Omnes enim hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent manus nostrae ab opere, et quiesceremus : quam ob causam magis confortavi manus meas.
10 Et ingressus sum domum Semaiae filii Dalaiae filii Metabeel secreto. Qui ait : Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas aedis : quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te.
11 Et dixi : Num quisquam similis mei fugit? et quis ut ego ingredietur templum, et vivet? Non ingrediar.
12 Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias et Sanaballat conduxissent eum.
13 Acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent malum, quod exprobrarent mihi.
14 Memento mei, Domine, pro Tobia et Sanaballat, juxta opera eorum talia : sed et Noadiae prophetae, et ceterorum prophetarum, qui terrebant me.
15 Completus est autem murus vigesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus.
16 Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universae gentes, quae erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc.
17 Sed et in diebus illis multae optimatum Judaeorum epistolae mittebantur ad Tobiam, et a Tobia veniebant ad eos.
18 Multi enim erant in Judaea habentes juramentum ejus, quia gener erat Secheniae filii Area, et Johanan filius ejus acceperat filiam Mosollam filii Barachiae :
19 sed et laudabant eum coram me, et verba mea nuntiabant ei : et Tobias mittebat epistolas ut terreret me.
|