Latin Vulgate Bible

< prev Book of Ruth next >
< prev Chapter 4 next >
1 2 3 4                                

Upon the refusal of the nearer kinsman, Booz marrieth Ruth, who bringeth forth Obed, the grandfather of David.

 1 Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum praeterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum : Declina paulisper, et sede hic : vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit.  2 Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ad eos : Sedete hic.  3 Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum : Partem agri fratris nostri Elimelech vendet Noemi, quae reversa est de regione Moabitide :  4 quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et majoribus natu de populo meo. Si vis possidere jure propinquitatis, eme, et posside : sin autem displicet tibi, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam : nullus enim est propinquus, excepto te, qui prior es : et me, qui secundus sum. At ille respondit : Ego agrum emam.  5 Cui dixit Booz : Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, quae uxor defuncti fuit, debes accipere : ut suscites nomen propinqui tui in haereditate sua.

 6 Qui respondit : Cedo juri propinquitatis : neque enim posteritatem familiae meae delere debeo : tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor.  7 Hic autem erat mos antiquitus in Israel inter propinquos, ut siquando alter alteri suo juri cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo : hoc erat testmonium cessionis in Israel.  8 Dixit ergo propinquo suo Booz : Tolle calceamentum tuum. Quod statim solvit de pede suo.  9 At ille majoribus natu, et universo populo : Testes vos, inquit, estis hodie, quod possederim omnis quae fuerunt Elimelech, et Chelion, et Mahalon, tradente Noemi :  10 et Ruth Moabitidem, uxorem Mahalon, in conjugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in haereditate sua, ne vocabulum ejus de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, hujus rei testes estis.

 11 Respondit omnis populus, qui erat in porta, et majores natu : Nos testes sumus : faciat Dominus hanc mulierem, quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quae aedificaverunt domum Israel : ut sit exemplum virtutis in Ephratha, et habeat celebre nomen in Bethlehem :  12 fiatque domus tua, sicut domus Phares, quem Thamar peperit Judae, de semine quod tibi dederit Dominus ex hac puella.  13 Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem : ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium.  14 Dixeruntque mulieres ad Noemi : Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiae tuae, et vocaretur nomen ejus in Israel.  15 Et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem : de nuru enim tua natus est, quae te diligit : et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios.

 16 Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulae fungebatur officio.  17 Vicinae autem mulieris congratulantes ei, et dicentes : Natus est filius Noemi : vocaverunt nomen ejus Obed : hic est pater Isai, patris David.  18 Hae sunt generationes Phares : Phares genuit Esron,  19 Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab,  20 Aminadab genuit Nahasson, Nahasson genuit Salmon,

 21 Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed,  22 Obed genuit Isai, Isai genuit David.

< prev Book of Ruth next >
< prev Chapter 4 next >

 
TOP OF PAGE